monumenta.ch > Victricius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 9, 6
Nos autem id tota fide, et auctoritate clamamus, in reliquiis nihil esse non plenum. Nam integri artus sunt, ubi est integra medicina. Carnem dicimus glutino sanguinis contineri, spiritum quoque madentem sanguinis rore, flammeum Verbi affirmamus duxisse ardorem. Quod cum ita sit, certissimum est Apostolos, Martyresque nostros integris ad nos venisse virtutibus.